PRAETOR

PRAETOR
PRAETOR
variae de hoc auctorum sententiae. Sunt enim, qui hoc nomine primum appellatos Consules dicunt, atque ita a Praeeundo deductum Praetoris nomen. Sed enim distinguere hunc a Consulib. videntur 12. Tabb. leges apud Cicer. l. 3. de Legg. Regio Imperio duo sunto, iique praeundo, iudicando, consulendo, Praetores Iudices, Consules appellantor, Militiae summum ius habento, nemini parento, etc. Ita Iuvenal. Satyr. 10. v. 36. Praetorem vocat. quem mox v. 41. Consulem dixit. Quem locum interpretes alio trahunt, quam debebat, uti notat Faber. Praetores autem exercitus esse duces, inque bello praeire solitos patet ex Cicerone, Caesare, Gellio, Macrobio, Asconio Paediano; quin saepe gestum ab iis bellum. Etenim sub M. Thermo Praetore prima fecit stipendia Caesar. Eiusdem dignitatis vir M. Acillus triumphavit de rege Antiocho, et victis Aetolis. Missus in Hispaniam. Scipio Africanus Praetor An. aetat. 25. ut et Sempron. Gracchus Praetor Galliam domuisse legitur. Graeci quoque ut plurimum Praetorem ςτρατηγὸν, i. e. belli ducem interpretantur. Licuit ergo illis auctoritatem exercere suam in castris. Sed, an praesente Consule? Maior huius et auctoritas et potestas fuit; Itaque id non ita liberum, aut concessum fuit eô praesente. Alii volunt, Veteres omnem magistratum, cui pareret exercitus, appellâsse
Praetorem. Hinc tabernaculum ducis dici Praetorium, quod ςτρατήγιον Iosepho dicitur, l. 3. Α῾λώσ. Hinc. esse nomen portae praetoriae in castris, et praefectum praetorio constitutum sub Principibus, sicut Arcadius et Pomponius tradiderunt, datâ illi pleniore licentiâ ad publicae disciplinae emendationem. Utcumque, a praeeundo, seu iure, seu exercitu, nomen eum arcessere volunt. Pomponius autem et Fenestella, a praeessendo deducunt. Primus Praetor fuit Sp. Furius Camillus. M. fil. qui quoniam ius dicebat urbanis; appellatus est Praetor urbanus. Penes hunc adeo erat omnis publici privatique iuris potestas, ut et novum ius condere posset, et abrogare vetus. Cum enim Consules occuparentur finitimis bellis, et proinde, qui ius diceret, in civitate non esset, Praetor creatus est, qui ius redderet, donec illi abessent, bellô distenti, teste Liviô; l. 7. c. 1. etsi Fenestella referat causam creationis, in diuturna certamina patrum. Cum enim alterum Consulum ex plebe creari concessissent, simul obtinuerunt, ut et unicus magistratus crearetur ex patribus, qui, quod populum praeiret. Varroni Praetor dictus est. Apud Ciceronem, ubi supra. audit hic iuris disceptator, item iuris civilis custos; cui quoque rantum honoris est attributum, ut ius eius Honorarium appellaretur. Annis vero aliquot elapsis, propter peregrinorum turbam in urbem confluentium, additus illi fuit alter Praetor, Peregrinus dictus, ideque factum An. Urb. Cond. fere 12. supra quingentesimum. Utriusque autem potestasadeo par erat, ut alter alterius decreto intercederet, si quis appellâsset, teste Asconiô in 3. Verr. Quamquam dignitas Urbani fuerat maior, qui et propterea dictus est Maior, ut peregrinus Minor. Auctô tandem magis et magis imperiô, auctus simul fuit Praetorum numerus, usque ad octodecim, teste Fenestellâ. Nam 4. adiecit Corn. Sylla. Inde 16. esse voluit Augustus, atque his Claudius adiecit duos. Imo captâ et occupatâ tandem Sardiniâ, totidem sunt creati Praetores, quot Provinciae in ditionem pervenerant.
Insignia et ornamenta Praetorum fuerunt 6. lictores, cum totidem securibus (quamvis Paulus Aemilius 12. habuisse dicatur) Praeterxta, sella curulis, hasta iurisdictionis signum, gladius quaestionum, denique albi equi niveique ad frena Quirites, utiloquitur Iuvenalis, Sat. 10. v. 45. Magistratus tamen eiustantum unus erat, ut et edicta ab eo proposita. Vide Lazium, l. 2. Comment. de Rep. Rom. ubi eorium sedes, ornamenta, insignia, ministeria, familiae, satellites fusissmie ex Romanis historicis describuntur. Nic. Lloyd. Coeterum, Praetores duo, quorum unus civibus, alter peregrinis ius diceret, Comitiis Centuriatis creati sunt, et a populo iurisdictionem, sed incertam. accipiebant, post an. Urb. Cond. 512. Ubi vero designati erant, ex Senatusconsulto duas iurisdictiones, urbanam et peregrinam, sortiebantur, quamque sorte adepti erant, illam exercebant: quamvis factum nonnumquam, ut ambas iurisdictiones unus Praetor ex Senatusconsulto sortitus sit, easque exercuerit; idque non antiquis solum, dequibus Livius videri potest, sed et ultimis temporibus. Coeterum, priusquam ius dicerent, ut cuivis notum esset, quemadmodum annô suô ius dicturi essent, in albo Edictum constituebant: quod initô Magistratu, habitâ contione, et iurati in leges faciebant, ut Cicero testatur de Fin. l. 1. Continebatur vero Iuris dicundi munus tribus hisce verbis, Do, Dico, Addico: Dabat enim Praetor actionem, dicebat ius, addicebat, tam res, quam homines. Quae tria verba non Fastis modo diebus, quibus proina a fando nomen, sed et Comitialibus, imo et Nefastis primo, fari poterat: unde Paulo Manutio occasio nata tria Fastorum dierum genera faciendi. Dicebat autem ius, aut ex superiore loco, aut ex aequo: id est, aut de tribunali, aut de plano: et quoniam sellâ positâ sedentes id faciebant, hinc eos dies Sessionum vocârunt, quorum alii postulationibus, alii cognitionibus, fuêre dicati. Nec modicam obtinebant iuris auctoritatem Praetorum edicta, quod ius honorarium appellatum fuisse notum. Illorum propria insignia fuêre, Hasta et Gladius: illa quidem ad iurisdictionem, haec vero ad quaestionem significandam; reliqua enim cum coeteris Magistratibus habebant communia. Porro, quanta fuerit Urbani inprimis Praetoris potestas, hinc liquet, quod absente Consule summa penes eum rerum potestas esset: nisi feriarum Latinarum tempore, quô durante Praefectus Urbis ius id habebat. Vide Cicer. l. 10. Ep. ad Famil. Unde Consulum Collegas illos nominatos esse, testis est Cicer. l. 9. Ep. ad Attic. et Livius, l. 7. quod tamen non ad aequalitatem Imperii, sed ad ius auspicii (quia Praetor eôdem creatus auspiciô) pertinuisse, monet Iac. Oiselius, Notis in Gellium, l. 13. c. 15. Similiter per absentiam Consulum, cum dignitate eis proximus esset, Praetor Senatum convocandi habebat ius, videl. ad rem novam: vetera enim in Consulum adventum reservari, honestius iudicabatur, vide Livium, l. 22. et Cicer. pro Plancio, apud praef. Oiselium in Gellium, l. 14. c. 7. Iidem Comitiis Centuriatis Consules creabant: Iudiciorum item causâ Comitia habebant, teste Liviô, l. 34. Ad Curiata quoque Comitia populum vocandi ius habebant etc. Veniebant autem diebus Fastis summô mane in Comitium sive Forum, at que in tribunali, sellâ positâ, adsidebant, et Accenso, ut tertiam horam populo circumstanti in clamaret, imperabant: quô factô, tum per Accensum eundem populum rogabant, num quis esset, qui apud se lege agere vellet, i. e.
qui ius posceret. Quod ferias publicas attinet, indicebantur illae et proclamabantur singulis mensibus, non tantum a Rege sacrorum, sed quoque a Praetore; ab illo quidem sacrorum rite peragendorum; ab isto vero, vacationis a forensibus negotiis gratiâ. Hinc Praetorem etiam ferias, quae Compitalia dicebantur, more Maiorum, verbis olim sollennibus concepisse. A. Gellius, l. 10. c. 24. et Macrob. Saturnal. l. 1. c. 4. auctores sunt. Fuêre autem verba illa: Die Noni post Kal. Ian. Quintilibus Capitalia erunt. Idem de feriis omnibus conceptivis atque imperativis, docet Macrobius praef. et Sueton. in Claudio. Qua de re vide plura, apud Iac, Raevardum, Varior. l. 5.
c. 19. Nec omittendum, Praetorem, antequam damnationis sententiam pronuntiaret, Praetextam deponere consuevisse. Docet id Val. Max. l. 9. c. 12. ex 7. ubi Licinium ait Macrum, Repetundarum reum, cum vidisset, iudicium cogentem Ciceronem Praetextam ponere: ne bona hastae subicerentur, interclusis faucibus vitae suae finem attulisse, quô cognitô Ciceronem nihil pronuntiâsse. Seneca tamen de Ira, l. 1. c. 16. non depositam Praetextam, sed perversam indutam fuisse, indicare videtur, Et si perversa induenda Magistratui vestis. An potius ideo deposita, ut perversa indueretur, quod Mureto placuit, qui ad Senec. ait, a Magistratu laturo sententiam depositam Praetextam, ut eam perversam indueret, i. e. partem eius floridiorem ae nitidiorem introrsus verteret, Oct. Ferrarius, de Re Vest. l. 2. c. 4. Plura vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim, l. inprimis 7. c. 11. Quia de Edicto Praetoris supra aliquid dictum, addatur, fuisse idappellatum, observante Pighiô, Aeq. pet. Com. Edictum perpetum, non quod vigorem semper obtineret (cum officio enim Praetoris exspirabat, unde annua lex Cicer. in Verr. dicta) sed respectu Edictorum aliorum, quae mediô annô, occasione subitariâ ac extraordinariâ requirente, promulgabantur; quae prion Peculiaria et nova edicta, idem Cicer. in Ver. 5. vocat. Sequentibus temporibus Salv. Iulianus, ex omnibus Praetorum Edictis, Edictum collegit totius Iuris Civil. nervum ac nucleum continens, quod proprie Edictum perpetuum appellitatum est: eo quod, mandato Hadriani Aug. sequentes Praetores, iuxta illud causas decidere, neque ab eo ullatenus recedere, tenebantur, vide Sigonium, de Iudic. l. 1. c. 6. Solebant denique Praetores maximis sumptibus ludos edere, ut se populo commendarent; in quibus ipsi mappâ signum dabant emittendarum quadrigarum, unde Α᾿φέται dicti. Tum autem totum humerum cum brachio togâ habebant exsertum, qui cinctus Gabinus dictus est; quô habitu iidem, Consulesque erant, quoties in aliquo actu sollenni versabantur, sive rem divinam facerent, sive portas Iani aperirent, sivealia huiusmodi munera obirent. In antiquo certe Lapide, apud portam Nomentanam, visitur Praetor mappam mittens et exsertum togâ humerum habens. Neque aliô habitu ius dixisse, discimus ex Tertulliano de Pallio, c. 3. Idem Cato, Iuridicinae suae in tempore humerum exsertus, haud minus palliatô habitu Graecis favit. Ncmpe Cato, Praeturae suae tempore, cum humerum exsertus togam ritu Gabinô cinctam haberet, quasi palliatô habitu videatur esse, et Graecis Philosophis. Cynicis inprimis, dum sic eorum habitum imitaretur, favere. Ita enim exsertum humerum habebat togâ, ut illi palliô, Ε᾿ξωμίαι hinc dicti. Salmasius ad loc. De Praetorum aliis quibusdam generibus, vide hîc infra: uti de Magistratu Caesaraugustano, Praetori urbano Romaliqua ex parte respondente, voce Salmedina. it. Zavalmedina. Vide quoque supra Abbas. PRAETORUM VARIA GENERA, APUD ROMANOS. Cereales Praetores duo, a Coesare Dictatore reliquis additi sunt, testibus Tranquillô, Dione et Pompeniô. de Fidei commisso qui ius dicerent, Praetores duo a Claudio Imperatore instituti leguntur, apud Fenestellam de Magistr. Rom. qui sic 18. Praetorum numerum complêrunt. Ex his cum unum detraxisset Titus, eius in locum Nerva restituit, qui inter Fiscum et privatos ius diceret. Fiscalis Praetor. Peregrinus, vide supra. Provincialis, dictus est, qui, provinciis praefectus, illis ius dicebat, et si res cogeret, bellum administrabat, de quibus prolixius hic infra. Praetores Quaesitores, appellati sunt, qui iudicium publicum exercuerunt: quam Quaestionem dixêre. Et quidem huic rei primum operam dederunt Reges, dein Consules, post Magistratus ii, quos ei muneri Senatus aut Populus praefecit: quod prim um quidem, occasione solum datâ factum; donec anno Urb. Cond. 604. proprius Quaesitor esse coepit. Postea Praetores primum quatuor. dein 6. perpetui singularum quaestionum Quaesitores constituti, qua de re vide supra in voce Farricidii Quaesitores et infra suô locô. Tutelaris Praetor, reliquis est adiunctus, a Marco Imper, apud Capitslin. c. 10. Urbanus Praetor, vide supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Praetor — was a title granted by the government of Ancient Rome to men acting in one of two official capacities: the commander of an army, either before it was mustered or more typically in the field, or an elected magistrate assigned duties that varied… …   Wikipedia

  • praetor — (n.) magistrate in ancient Rome (next in rank to consuls), early 15c., from L. praetor one who goes before, a consul as leader of an army, from prae before (see PRE (Cf. pre )) + root of ire to go (see ION (Cf. ion)) …   Etymology dictionary

  • Praetor — Pr[ae] tor, n. See {Pretor}. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Praetor — (lat.) war in der ersten Zeit der römischen Republik (bis 449 v. Chr.) der Name der nach her so genannten Konsuln; als dann die Plebejer durch die Licinischen Gesetze den Zutritt zum Konsulat erlangten, wurde von diesem die bis dahin in seinen… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • praetor — index judge Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Praetor — Praetor,   Prätor …   Universal-Lexikon

  • praetor — [prē′tər] n. [ME (northern) pretour < L, for * prae itor < praeire, to precede < prae , before (see PRE ) + ire, to go] a magistrate of ancient Rome, next below a consul in rank praetorial [prē tôr′ē əl] adj. praetorship n …   English World dictionary

  • Praetor — Die Praetur (eingedeutscht auch Prätur) war eines der höheren Ämter der römischen Ämterlaufbahn, des cursus honorum (im Regelfall das dritte Amt nach der Quästur und der Ädilität). Die Amtsinhaber wurden praetores (eingedeutscht: Prätoren)… …   Deutsch Wikipedia

  • praetor — praetorial /pree tawr ee euhl, tohr /, adj. /pree teuhr/, n. (in the ancient Roman republic) one of a number of elected magistrates charged chiefly with the administration of civil justice and ranking next below a consul. Also, pretor. [1375… …   Universalium

  • praetor — also pretor noun Etymology: Middle English pretor, from Latin praetor Date: 15th century an ancient Roman magistrate ranking below a consul and having chiefly judicial functions • praetorial adjective • praetorship noun …   New Collegiate Dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”